- NOVIODUNUM quod NOVIONUM seu NOVIOMAGUS
- NOVIODUNUM quod NOVIONUM, seu NOVIOMAGUSposterioribus dicitur, vulgo Noyon, urbs Galliae Belgicae Episcopalis, sub Archiepiscopo Rhemensi in Picardia, inter Suessiones 10. et Ambianos 15. leuc. quot a Rhemis in Boream, a Lutetia 22. in Caeciam, longitud. 24. 6. latitud. 49. 25. Nunc in Insula Franciae, iuxta limites Picardiae, ad amnem vorse, qui 2. milliar. infra cadit in Oesium fluv. 8. leuc. ab Augusta Suessionum in circium, 14. ab Ambiano in Eurum, 16. a Remis in Occasum. Baudrand. Coeterum Dunum talis est adiectio, qualis apud Germanos Berga, vel Baugum. Ac volunt quidam veteri Gallorum linguâ montem significari. Urbs est Episcopalis, ut dictum, cum Comitatu una ex 12. antiquissimis regni Urbibus, quae Parium praerogativâ gaudent. Caesari Noviodunum Belgarum, Ptolem. Noviomagus Vadicassium. Coeterum Noviodunum, a Caesare obsessum l. 2. Bell. Gall. c. 12. vult Suessiones esse, Sanso, non hoc Noviomum episcopatus Veromanduorum hûc, Augustâ Viromanduorum, A. C. 520. a Barbaris destructâ, translatus est. A Normannis A. C. 859. Noviodunum vastatum, Immone Episcopô captô: incendiô deletum, A. C. 1131. et alias: ab Henrico quarto Ligae ereptum, A. C. 1591. Urbs elegans, aedificiis culta, fontibus et templis magnificis inclita. Episcopus, Comes et Par Franciae est. Duchesn. Antiquit. Urb. Gall. Iac. le Vasseur, Annal. Noviodun. etc. Hîc Concilium A. C. 814. Flodoard. l. 2. Hist. Rhem. c. 1. Item A. C. 1271. pro libertate Ecclesiae. Item A. C. 1344.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.